OPHIR

OPHIR
OPHIR
signisicat cinerem, seu incinerationem, aut rectius cineream, pulverulentam terram, Ebraice Gap desc: Hebrew Estque nomen regioni et terrae sic dictae ab Ophir filio iectanis, nepote Eberi ex Gen. c. 10. v. 29. utpote qui cum fratre suo Havilah hanc terram cccupavit, ibidemque, factâ linguarum consusione, et variâ populorum migratione, sedem posuit. Ut igitur India (ea scil. quae intra Gangem) etiam dicta est HavilaH. ita ab Ophiro quoque altera Indiae pars (quae est extra Gangem) nomen est sortita, et dicta est Ophir. Ita enim tunc moris erat, ut quas quis terras primus occupâsset, eas pro se, suisque posteris possideret, atque iis nomina daret. Id quod totidem verbis nobis inculcat Hieronym. de Loc. Ebr. Fuit unus de posteris Eber, nomine Ophir, ex cuius stirpe venientes a fluv. Cophene usque ad regionem Indiae, quae vocatur Serie, habitâsse refert Fosephus. Foseph. Acosta arbitratur, quod, quem admodum nostri homines Indiam vocant quamcumque longius dissitam regionem, sub eaque Americam, Mexico, Chinam, et Brasiliam comprehendunt: Ita quoque in scriptura, nomine Ophir et nomine Tharsis notari terram, autlocum quemlibet procul remotum. Non videtur longe recedere ab hac opinione Fohan. Gorop. Becanus. Optimô iure, inquit, Atlanticus orbis Ophir dictus est, quô non aliud in Iapeti, cuius Atlas nepos fuit, linguâ denotatur, quam id quod Ultra iacet. Et sane multis difficultatibus satisfieri posset, si haec teneatur opinio. Sive enim in Americam, sive in Africam, sive in Sianam Indicam excurrisset Solomonis classis, quod factum A. M. 3043. semper tamen in Ophir, i. e. in remotam provinciam ivisse dici potest. Attamen ex sequentibus manifestum fiet, quod Ophir proprie hîc accipiatur, notetque certam istam Indiae Orientalis partem, quam diximus. Quis enim Solomonis classem in incertum evagatam esse et certum sibi terminum praefixum non habuisse credet; Neque ullus vel in sacra, vel profana historia locus est, in quo Ophir incertum aliquem terrae tractum significet. Neque eadem ratio denominationis in India et Ophir est. Nam Hispani et eorum more nos Angli quoque Indiam vocamus utramque Orientalem et Occidentalem East et West Indies; sed falso et improprie. Cum vera India Asiae regio, sit ab insigniori fluvio Indo nominata. Hôc itaque positô, quod Ophir certum quendam locum signisicet, quis autem, et ubi terrarum sit, porro est dispiciendum. I. Primus hîc Auctorum census est, qui Ophir Solomonaeam
in Africa Et ii quidem iterum in quatuor classes discinduntur, quorum aliqui in Cuspide Meridionali, aliqui in umbilico Mediterraneo, aliqui in medio litorali ad Aegyptum, aliqui denique in Fronte Africae minoris, ad confinia Numidiae, sollicite Ophiram indigitant. Primi igitur opinantur, Ophir esse Me. linden, seu regnum Melindanum, ut Bartholdus Nihusius in Tracto Chorogr. quod in potentissima et litorali regione Zangibar, prae aliis regnis praecellit, et avorum nostrorum memoriâ humanissimos et erga exteros benevolos Reges habuit, hodieque Lusitanorum mercatorum frequentiâ admodum celebratur. In eo metropolis et sedes regia Melinda, sita fere sub Circulo Aequinoctiali, quae cum sua vicina Quiloa ditissimarum aurifodinarum plena est, uti Ioanni Regi Lusitanorum nuntiavit Petrus Covillanius, primus Abyssinorum et Indicorum emporiorum lustrator, apud Ioh. Petr. Maffaeum Hist. Indic. l. 1. Secundi, citante Corneliô a Lapide in Hierem. c. 10. Ophir esse Angolam in Aethiopia arbitrantur, quia Iosephus dicat classem
Solomonis, praeter aurum, etiam Aethiopica mancipia advexisse; Est autem ista Angola, sub ipso Circulo Aequinoctiali ad fluv. Onchu, in Nilum se exonerantem. Tertii longius progrediuntur, et ad Zophalam confluunt, ibique Ophiram statuunt, ut Volaterranus; Stuckius, et plurimi Lusitanorum apud Lud. Venetum in descript. Navig. Indic. Est autem ea Zophala, alias Cefala, sub ima Africa ad Oceanum Aegyptiacum sita, non procul a Trop. Capric. aurifodinis praenobilis terra, ex quâ Lusitanis magna auri copia transportatur. Quarto pro Ophira locum aliqui ex R. D. Kimchi aliorumque, qui Latinum Interpr. avidius quam decet, sequuntur, opinione assignant in Africa Carthaginem, eô potissimum fundamentô ducti, quia Tarshish et Ophir hîc coniungi videntur, tamquam nomina eividem regionis Tharsis autem in multis Scripturae locis vertitur a Vulgato, et intelligitur quoque ab Hieronymo Carthago. Sed haec sententia plane repudianda est. Nam Primo, ut ὕςτερον πρότερον faciam, quo minus credam Carthaginem esse Ophiram, ut Tharsis, haec immota sunt fundamenta. 1. Quia tempore Solomonis Carthago nondum erat in rerum natura, utpote quae demum annis post Solomonem centum et ultra est aedificata. 2. Portus Solomonis navigationis non Ioppe fuit, ex quo versus Aegyptum et Numidiam facilis fuisset in mari Mediterraneo, in regnum Carthaginensium expeditio; sed Esiongeber in litore Rubrimaris, ex quo in mari Indico, Aethiopico et Atlantico, superatô Capite bone Spei, in credibilis, et plane dispendiosa videtur navigatio. Secundo, quantum ad Angolam Aethiopicam spectat, illa Ophir esse non potest, quia non maritima, sed mediterranea ora est, neque ita dives aurô, quam aliis metallis, imprimis autem aere. Imo in Iosepho nihil de mancipiis Aethiopibus invenio, quod ea classe Solomonaeâ sint advecta, ut alias diffiteri nolimus, quod Solomoni tantopere ob divitias et magnificentiam celebrato undequaquedona allata et sic forte etiam ex Aethiopia tales vernae donô mitti potuerint, sed istâc navigatione asportatos esse nullibilegitur. Deinde quod Zophala, aut Melinde Ophirae titulô non veniant, ex his conficitur rationibus. Nam primo Melinde et Zophala viciniores sunt portui Arabico, quam ut triennalem navigationem requirerent. Sane Covillanus Lusitanicus, Horum locorum explorator, in Melindes et Zophalae loca excurrit, et indereversus est Dairum in semestri anni spatio, quum huius pelagi non admodum gnarus esset. ???ecundo, quae regio nullos pavones gignit, nullum gemmarum pretiosarum genus, nullumque argentum habet, ea non potest esse Ophir Solomonis. Atqui Zophala, et Melinde nullas gemmas, nullum argentum habent, quod habet Varer. in Com. suo Topogr. lit. c. 8. Ergo. II. Novus nunc adeundus Orbis est, cum iis, qui Ophiram nostram, ex orbe veteribus cognito, versus occidentem in Americam transportant. Hi in tres abeunt sententias. Primi ponunt in hispaniola, secundi in Peru, tertii in Pervana et Mexicana ditione simul coniuncta. Primo in Hispaniola eam ponunt Genebrardus ad A. M. 3150. et Vatablus ad 1 Regum c. 9. v. 26. Et sane Christoph. Columbus, cum hanc terram primo patefecit, saepe dicere solitus est, se Ophir Solomonis invenisse, teste Petrô Martyre. Secundo in Peru ponunt Ben. Arias Montanus, Foh. Goropius Becanus, et M. Marinus Brixianus de Arca Noe, in voce Ophir, et plures alii, Tertio coniunctim in Peru et Mexico collocant Malvenda, et Gregor. Garcias; Quibus quoque Quarta posset accenseri non neminis sententia, qui in insulis Solomonis
ad novam Guineam sitis, Ophiram esse sitam asserit. Haec quoque sententia stare non potest. Et quô minus posset, istud unicuique aequo rerum aestimatori cogitandum relinquo, videlicet, Numquid consentaneum sit, Solomonem ex mari Rubro (ibi enim navigium eius solvit) relictâ Indiâ orientali, viciniori ac notiori, multoque rerum pretiosarum fertiliori, atque minus periculosâ aditu, immensô circuitu navigationem ad novam regionem Americanorum Pervensem, suscepisse, cum ad eam regionem ex Ioppe vel alio portu maris Mediterranei per fretum Gaditanum multo breviori, faciliori et magis usitatâ navigatione pervenire potuisset? Porro quare Solomon ex remotis adeo oris peteret, quod viciniores affatim suppeditabant? III. Relictâ itaque Americâ, saniores Geographi et interpretes in eo conveniunt, quod Ophir Asiae aliqua et Orientalis plaga mundi sit, in proprio tamen eius situ signando in varias scinduntur partes. 1. Primo autem, eam in Urphen aliqui collocant, insula scil. in mari Rubro sitâ; additque Bochart. l. 1. Phaleg, c. 27. Οὐρφὴ esse femininum Arabicum, ex Gap desc: Hebrew, quasi Terram ditissimam dicas; tradit insuper, tum Solomonis parentem Davidem naves eo misisse petitum aurum, apud Euseb. Praep. Euang. l. 9. c. 4. putat denique, ex cognatione nominis Urphen dictam esse Ophir. At praeterquam, quod cognatio nominalis non sit genuina, neque tam difficilis, neque tam longa, neque tam sumptuosa ea
fuisset navigatio, siad vicinam insulam in Rubro mari itum fuisset. Quid quod ea Urphen vel nihil vel parum rei mercatoriae contineat, atque producat. 2. Secundo, alii eam ad imam Persiam in regno Ormuz transserunt, quia et vicinum, et auri praegnans est. Ceterum haec loca propiora sunt, quam ut expeditionem triennalem requirant; et quamquam ibi multum auri et margaritarum, tanta tamen ubertas et pretiositas earum rerum non est, quanta in reliquis Indiae provinciis. Ut ut igitur huc venisse dicatur classis aurifera, ulterius tamen progressa non negatur. 3. Tertio non procul ab hoc recedit Georg. Hornius Observ. ad Sulp. Severum, qui ex H. Grotio opinatur esse Aphar: Cogitemus, inquit, an forte non in Indiam usque iverint naves Phoenissae et Fudaicae, sed ad oppidum adsitum sinui Arabico, qua is ad Oceanum spectat, quod Aghar vocat Arrianus, Plinius Saphar, Ptolemaeus Saphora, Stephaphanus Sapphirinam, ut Indi nempe suas res huc tulerint, inde autem petierint longius ab Indiâ absiti. Atqui vel ipso Horniô arbitrô Aghar, quod oppidi nomen est, non potest esse Ophir, quae totam regionem complectitur. 4. Quarto, Bochart. loc. cit. refert ad Zeilam, seu Taprobanem, in qua portus Hipporus, quem Phoenices et Graeci appellârunt Ophir. Eum ut plenius intelligas, ita habe. Duplicem terram Ophir facit Vir magnus; Unam in Arabia prope Sabaeos, alteram in India. Illam fuisse Cossanisin Ptolemaei, et Stephani, cuius incolas Diodor. Gasandes et Agatharchides Casandos vocat. Hanc vocat Davidis Ophiram, ex qua Rex ille tot pondo avi acceperit, 1. Chronic. c. 29. v. 4. Alteram in India ponit scil. in Taprobane, vulgo Zielan, et eam Solomonis Ophiram esse statuit. 5. Quinto, Maffaeus censet, Ophir esse Indiam extra Gengem, ad urbem, quae Ptolemaeo dicatur Triglypton, hodie autem vocetur Pegu, cum quia ibi copia auri et argenti maxima, tum quia ex Bomferri, ex Familia Franciscana Sacerdotis, natione Galli, literis constet, quod Pegusii originem suam a Iudaeis exulibus ducant, qui a Solomone damnati ad Ophirinas
aurisodinas, haec loca primum tenuerint. 6. Sexto; Alii ad Malacam referunt, Regionis Indiae Gangeticae maritimam, quae potentissima, et opulentissima fere omnium est, omniumque rerum ad Solomonem allatarum apprime dives. 7. Septimo, Ioh. Tzetzes Ophirae situm assignat insulae Sumatrae, quae profertaurum et argentum et marmor testudini simile, gemmas praeterea et margaritas praecipuae bonitatis. 8. Octavo, audiendus quoque est Ioseph. Iud. Ant. l. 1. c. 2. quo Ophiram vocat Chersonesum Auream, seu Auream Terram, quem sequuntur Theodoretus et Procopius. 9. Denique Lipenius, ex quo haec desumuntur, sicut Ophiram in India Orientali statuit, ita putat eius quantitatem et situm non ita esse in una et altera insula, aut regioe coarctandum, ut vell sola Sumatra, vel sola Pegu, vel alia aliqua insula Orientalis sit, sed extendenda potius haec Aurea Chersonesus sit, et constituenda cum amp iatione quadam in Sumatra, Malaca, Sian, Pegu, Bengala, aliisque conterminis ac finitimis insulis, et continentibus terris, quas omnes Ophiri Iectanici nepoteslongâ serie nati oppleverunt et habitaverunt. Nic. Lloydius. Ortelio, Barrosio aliisque fuit, ubi nunc Sofala, urbs Africae in ora Orientali, quod forsan melius, Baudrand. Σωφεῖρ dicitur Origeni in Iob c. 22. v. 24. Sic enim ille, Φασὶ δέ τινες τῶ ἑρμηνευτῶν τὴν Σωφεῖρ τὴν Ἀφρικὴν εἶναι. Sophir, i. e. Ophir: Ita legitur in Graeca versione, S. repetitô perperam ex τοῦ Ὠφεῖρ. Σουφεὶρ vero Hesychio, cui χώρα dicitur εν ᾗ οἱ πολύτιμοι λίθοι καὶ ὁ χρυσὸς εν Ἰνδίᾳ. Iterum Lloydius. Addo, quod de navigatione hac Ophiritica Salomonis, ita Auctor anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 3. §. 9. ubi, ob defectum pyxidis nauticae, veteres Navigationes per littora institui fuisse solitas docet: Et ipsa, inquit, Navigatio Salomonis Ophirica per littora institui potuit, quamcumque Ophirem dixerimus, sive Mozambiquam Africae, seu, quod probabilius, Chersonesum Auream et Ma'accam Asiae. Sic enim Ezeongebera solventes primum littora maris Rubri legerunt, inde littora Arabiae, Persiae, Indiae, littus Malabaricum, littus Coromandelicum, littora Bengalae, Pegu, et ipsius denique Malaccae: Nec mirum, quod sacer codex docet, finitô trienniô demum navigationem eiusmodi confectam fuisse, quô spatiô ne illis quidem, qui totum Orbem circumnavigant, nunc opus est. In littoralibus enim istis navigationibus non potuerunt non cum fluxu et refluxu, tempestatibus etiam saepissime colluctari, quae velut iter nimium quantum impediunt, ita hodiernos nautas in alium provectos non adeo morantur; In Americam vero non abiisse hanc classem certissimum est, quia ebur attulit, quod ex ossibus Elephantum est: America vero Elephantes non habet. Vide quoque Auctorem Sinae et Europ. c. 30.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • OPHIR — (Heb. אוֹפִר, אוֹפִיר), a country in the biblical period, well known for its gold. Trade between Palestine and Ophir was possible by sea from the port of Ezion Geber, but only in the time of Solomon was an attempt made to reach Ophir and take… …   Encyclopedia of Judaism

  • Ophir — • A people and a country mentioned in the Bible Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Ophir     Ophir     † …   Catholic encyclopedia

  • Ophir — (en Hébreu אוֹפִיר) est un port ou une région mentionné dans la Bible qui était connu pour sa richesse, notamment l or. Le roi Salomon est censé avoir reçu tous les trois ans une cargaison d or, d argent, de bois (probablement de santal), de… …   Wikipédia en Français

  • Ophir — Ophir, CO U.S. town in Colorado Population (2000): 113 Housing Units (2000): 55 Land area (2000): 0.160876 sq. miles (0.416667 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.160876 sq. miles (0.416667 sq. km) …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Ophir — 〈n.; s; unz.; im AT〉 sagenhaftes Goldland * * * Ọphir,   Altes Testament: das Land, aus dem Salomo von Ezjongeber aus zu Schiff Edelsteine und Gold holen ließ (1. Buch von den Königen 9, 28; 10, 11). Ophir ist in Indien und Elam, Ost und… …   Universal-Lexikon

  • Ophir, CO — U.S. town in Colorado Population (2000): 113 Housing Units (2000): 55 Land area (2000): 0.160876 sq. miles (0.416667 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.160876 sq. miles (0.416667 sq. km) FIPS code …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Ophir, UT — U.S. town in Utah Population (2000): 23 Housing Units (2000): 33 Land area (2000): 0.160895 sq. miles (0.416717 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.160895 sq. miles (0.416717 sq. km) FIPS code:… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Ophir — Ophir, kum. Ofir das; s (meist ohne Artikel) <über lat. Ophir, gr. Oupheír aus gleichbed. hebr. ôfɪ̲r> fernes, sagenhaftes Goldland im Alten Testament …   Das große Fremdwörterbuch

  • Ophir — name of a place mentioned in O.T. as a source for fine gold, location still unknown. Hence Ophir gold (1610s) …   Etymology dictionary

  • Ophir — [ō′fər] n. [Heb ōphīr] Bible a land rich in gold: 1 Kings 9:28; 10:11; 2 Chron. 8:18 …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”